|
|
NUNTII
COMITIA ITALICADe exitu comitiali

Postquam pristinus primarius minister Marius Draghi ante nonnullos menses abiuraverit, die VI ante Kalendas Octubres comitia Italica habita sunt atque ad exitum inquisitionibus iam notum perduxerunt. Electorum nam pars fere dimidia (44%) factioni conservativae suffragium tulit: victrix factio, cui "Fratres Italiae" nomen est, partem quartam electorum adepta est (26%); socii eius "Societas" (9%) atque "Age, Italia" (8%) partem prope decimam accipere potuerunt. Progressiva attamen factio per Henricum Letta ducta partem fere quintam electorum persuasit (19%) atque cum sociis (Fratoianni, Bonino, Di Maio) quartam senatus partem obtinuit (26%); "Quinque stellarum" factio per pristinum primarium ministrum Iosephum Conte ducta septimam senatus partem habuit (15%); libertarii demum Calenda atque Matthaeus Renzi neque decimam adepti sunt partem electorum (7%). Quod vero omnibus curae esse deberet hoc tamen est: Italicorum dimidia ferme pars (40%) comitiis non interfuit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 26/09/2022 13h17
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|