|
|
NUNTII
MISSILIA RUSSICANova ab Ucraina

Ab initio Ucraini belli missilia Russica Sarmaticorumque militum impetus saepius in civitates
nuclearem vim recipientes perducuntur, sicut in urbem Zaporizhzhiam creberrime evenit. Hac nocte Russicorum missilia contra civitatem australem Pivdennoukrainsk, ubi ergasterion nucleare est, prope officinam ipsam deciderunt atque eius aedificia laeserunt, ut sapientes mox publicarunt; nova praeterea tela in Zaporizhzhiam mane coniecta sunt. Legati interea Russici contra humanitatem crimina apud Izyum aperte comperta omnino abnegant Chersonesumque Tauricam se omnino defensuros declarant. Scripsit
Andreas Novocomensis - 19/09/2022 18h45
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|