|
|
NUNTII
TERRAE MOTUS EVENITDe Formosa

Apud fines orientales Taiwanenses terrae motus mane evenit, qui gradum fere septimum more Richteriano contingere potuit: terrae concussionis enim potestas primum maior gradu septimo existimabatur, quae paulo post ad illum terminum roboris aestimatio relata est; hesterno die altera quaedam concussio gradum sextum atque dimidium attigit. Huius diei propter terrae motum apud urbem Yuli operarius quidam in ergasterio machinarum casu mortem obiisse videtur, cum attamen non solus terrae concussione ipse affectus sit: homines enim fere octaginta ad nosocomia pervenerunt, ut variis modis per medicos adiuvarentur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/09/2022 15h54
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|