|
|
NUNTII
DE SCELERE UCRAINODe fossa infanda

Ante nonnullos dies Ucrainorum milites civitatem Izyum demum recipere potuerunt, de qua vero nuntii facinoris horrorem nuper publicaverunt. Hodie enim apud silvam, quae extra urbis moenia esse videtur, fovea maxima "communis" nominata ubi Ucrainorum civium cadavera iam CDXL inventa sunt. Hanc in fossam civium multorum corpora, quae sive pyrobolorum impetu sive tormentorum asperitate necumve Russicorum vi vita erepta sunt atque puerorum multorum etiam fuisse videntur, una iniecta sunt, quod vero facinus civitatis Buchae sceleris horride meminit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 16/09/2022 20h10
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|