|
|
NUNTII
SPECULATORUM DIVULGATIOVerba Boreoamericana

Russica administratio apud civitates occidentales potestatem suam diffundere augereque se velle iamdiu omnibus notum est, sed de potestatis illius propagatione nondum cognosci poterat quod Boreoamericanorum exploratores nuper publicarunt. Ipsi speculatores multorum suspiciones diu altas confirmarunt: ab anno enim MMXIV Russica administratio dollarorum miliones CCC viginti nationum Europaearum nationum partibus factionibusve tradidit, inter quos pars Francogallica illius Marinae Le Pen, Germanica factio Nationalis Democratica quae dicitur atque Aurora Aurea Graeca pars numerantur; Italica quoque factio Communista huic gregi interesse videtur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 14/09/2022 14h22
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|