Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 30 mensis Septembris 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE UCRAINIS

Nova de bello

reparatio.jpg

In die bis centesimo ab initio belli Ucraini die sexto ante Kalendas Martias Ucrainorum exercitus terrae gentis suae partem recepisse videtur. Primum enim Ucrainorum milites regionem Kharkiv resumpsisse evidentur, quoniam Russici ipsi abhinc maxime cessisse indicantur; ipsi praeterea Ucraini civitatem quoque Svatov receperunt, a qua vero Russicorum milites retrocesserunt. Quod vero mirum, Russicorum ministri, qui regionum orientalium "Russificationi" per suffragia praeerant, excessisse videntur, sicut Sarmaticorum diurnarii liberiores publicarunt. Praeses denique Francogallicus Macron Bladimirum Putin parem ad bellum terminandum negotiationesque habendas exhortatur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 11/09/2022 19h23



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Pristina rectrix Birmanica Aung San Suu Kyi, quae innumeris quaestionibus iam vicennalis detentionis condemnata est, tribus annis additis poenae suae augmentum identidem videt; quae vero poenae auctio eius praesidis absinentiae causa fieri evidetur.
Praeses Hungaricus Victor Orban, qui inter Europaeos consules quasi Bladimiri Putin sodalis adiutorque videtur, se de multationibus Russicis gentem suam rogare velle heri publicavit: popularis enim consultatio quam primum erit, ut de "tempestatis rei argentariae Europaeae veris causis", sicut ille Orban multationes contra Russiam nominare solet, discernere liceat.
Post hesterni diei contionem a praeside Putin prolatam, minister Russicus Demetrius Medvedev hodie nationem suam arma quoque nuclearia in Ucraina frui velle, si modo Ucrainorum milites comitiis apud regiones Luhansk Donetskque habitis ad civitates Donbassianas restituendas pugnare non desistent, publicavit; per missilium hypersonicorum mentionem hostibus Europaeis Boreoamericanisque comminatur.
Birmanici exercitus helicoptera duo contra ludum, qui in pago Birmanico prope urbem Tabayin est, heri tela iniecerunt, quae homines omnino XIII (VII fuerunt pueri) necaverunt; legati exercitum in seditiosos in schola sitos impetum fecisse publicarunt.
Parlamentum Unionis Europaeae decrevit ne iam Hungaria fautrix Europae esset, cum non democratica existimari posset; qua re mox auxilia pecuniaria illi nationi auferentur.


RELIGIO
SCIENTIAE
MEDICINA
IN ORBE
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: