|
|
NUNTII
DE REGINAE OBITUElizabeth mortua est

Postquam per annos LXX Britannicum regimen ipsa rexerit atque Iubilaeum platineum suum celebraverit, Elizabeth Alexandra Maria II, cum Scoticae domi, quae Castellum Balmoral nuncupatur, esset, annos XCVI nata mortem obiit. Britannia una cum toto fere orbe terrarum reginam, quae limites innumeros superare potuit terraeque suae pristini saeculi bonis malisque temporibus interfuit, lacrimis simul commemorat. Iamdiu attamen palatini medici monarchae Britannici condicionem haud laetam indicabant, quae heri usque ad extremum protenta est. Novus rex filius eius Carolus III erit, quoius coronatio cras habebitur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 09/09/2022 16h21
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|