|
|
NUNTII
DIURNORUM SILENTIUMDe diurnis "Novaja Gazeta"

Nuntius recentissmus de diurnorum Russicorum condicione nuper divulgatus est: Moscuense enim tribunal iudicium ultimum de actis diurnariis, quibus "Novaya Gazeta" nomen est, novissime pronuntiavit. Ephemeris nam Russica, quae inter paucissimas fere liberas esse videtur, nuntios suos per chartam antea publicatos nondum divulgare poterit; ille diurnae novellae conditor Demetrius Muratov, qui praemio quoque Alfredo Nobel dicato pro pacis cultu dignatus est, sententiam "politicam" nominavit. Actorum diurnorum fundatio huic nuper obito principi Michael Gorbačev curae fuit, qui praemii "Nobel" sibi accepti impensa ephemeridis conditionem curavit. Nova insuper sententia de novellae diurnae tenore interretiali hebdomade futura exspectatur. Scripsit
Andreas Novocomensis - 05/09/2022 17h04
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|