|  
 |  | NUNTII   
 INVESTIGATIOAMERICANADe praeterita seditione

 Ante annum atque dimidium, id est postridie Nonas Ianuarias, multorum civium Boreoamericanorum coniuratione seditioneque Capitolium Washingtonense per rebelles obsessum est. Quoi vero impetui pristini praesidis Boreoamericani Donaldi Trump sententiae apud rete sociale, cui Pipiatio nomen est, praefuisse iamdiu videntur, ita ut ille Trump situ illo diutius expulsus sit. Quam ob rem Boreoamericanorum quaestores iam in Donaldum Trump inquisitionem incepisse dicuntur, ut per inspectionem et telephoniorum eius Trump amicorumque et disputationum res clareatur.   Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 28/07/2022 11h55
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |