|  
 |  | NUNTII   
 NOVUS PRAESESDe re orientali

 
Ut ante nonnullos dies relatum est, insulae Taprobanes praeses Rajapaksa nuper e terra sua effugit. Quam ob rem primarius minister Ranil Wickremesinghe senatorum suffragio publicato novissime praeses factus est, quem attamen cives illi insulares haud bene excepisse videntur: dum enim praeses fugam apparat, nec primarius minister civibus amabatur, qui vero demonstrationes pompasque contra eum quoque commoverunt. Novo vero praesidi tempestas occurrens placanda esse indicatur, quae maxime ad Taprobanes rem argentariam pertinet.  Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 20/07/2022 16h09
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |