|  
 |  | NUNTII   
 DE AERONAVI UCRAINAVelivolum decidit

 
Aeroplanum onerarium Ucrainum, cui nomen  "Antonov An-12" erat, ad glandum maximam molem transportandam usque ad terram Bengalensem adhibebatur: illa vero aeronavis hodie apud Graeciae fines septentrionales Pangaium in regione Kavala de caelo decidit. Quoius vero pyrobola ab ipsis Graecorum exploratoribus sapientibusque confestim examinanda percipiuntur: glandes enim praecipites valetudini noxiae esse videntur, qua de causa pervestigationes ad eas colligendas valde perducuntur atque cives, qui haud longe ab eius occasus loco vivunt, nunc omnibus curae sunt. Aeronavis remigium, quod VIII vere hominibus constiterat, mortem omnino obiit.   Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 17/07/2022 14h29
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |