|
|
NUNTII
DE UCRAINISNovissima de bello
Ucrainorum copiae, quae in urbe Severodonetsk diutius contra Russicos oppugnarunt, decedere hodie iubentur, ut ille regionis Lugansk praefectus Sergius Gaidai nuperrime publicavit. Calamitas praeterea nova apud civitatem captam Mariupol patetur: cum enim urbis eius munditia pessime versetur, cives ipsi morbis variis afficiuntur nec cloacas adhibere facilius esse dicitur. Ille interea defensionis minister Turcicus Hulusi Akar rem publicam suam de frumento orbi praebendo foedus quoddam invenisse nuntiat, ne pauperum regionum moles famem turpissimam suscipiat. Scripsit
Andreas Novocomensis - 24/06/2022 15h23
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|