|  
 |  | NUNTII   
 UCRAINANE EUROPA ERIT?De Ucraina statu

 
Collegii Europaei rectrix Ursula von der Leyen hodie valde exhortatur ut Ucrainae Europaeae Communitati interesse conari liceat, quod per Consilium Europaeum fieri posse curabitur. Praeses Ucrainus Zelensky per rete sociale "Pipiatio" Collegii decretum se maxime probare confestim publicat, dum administrationis Russicae legatus Demetrius Peskov propter Communitatis Europaeae bellicum auxilium, quod vero contra Sarmatiam esse videtur, ad ipsam accessum Ucrainum Russicos stricte intuturos nuntiat. Praeses interea Francogallicus Emmanuel Macron nullam futuram pacem indicat, nisi opus cum Russicis commune dari studeatur.   Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 17/06/2022 13h47
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |