|
|
NUNTII
CONSILIUM ANGLICUMContentio corroboratur

Britannicus praeses Bernardus Johnson, qui Ucrainorum causam ab initio suscepit, hodie se missilia ad metas longinquas attigendas Ucrainis Russicos repellentibus praestaturum publicat, quae neque Boreoamericani se comparaturos dici adhuc ausi sunt. Quoi ast consilio Russici cruentissimum dederunt responsum, qui iam novos impetus contra civitates Ucrainas remotioras inceperunt seque prosecutoros multo maius pronuntiant, sicut ille Andreas Kartapolov minister Russicus perseverat; minister interea externorum Lavrov, qui per velivolum ad Serviae caput perventurus videbatur, nonnullis a Balcanicae regionis provinciis impeditus est. Scripsit
Andreas Novocomensis - 06/06/2022 15h12
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|