Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 27 mensis Junii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

TEMPESTAS CANADENSIS

De procella Americana

canadense.jpg

In regionibus australibus Canadensibus Ontarione ac Quebeco tempestates maximae domus incolasque die Saturni severissime affecerunt: procellae enim ipsae ventum celerrimum chilometra CXXXII una hora currentem permoventes damna summa civibus dederunt, quorum nonnulli impetu eius mortem obierunt. Homines enim septem propter arborum casus perierunt mulierque Ottawae per flumen errans navicula versa in aquam demergitur. Milia praeterea domuum CM tempestatis impetu adhuc sine vi electrica relinquuntur, quam abhinc per multos dies aediles restaurare se conaturos pronuntiarunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 23/05/2022 18h51



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud terram Bactrianam, ubi terrae motus ante dies duos evenit, quo homines M perisse atque MD offensi esse evidentur, pluvia creberrime decidit, ita ut vigiliis adiuvantibus aquarum moles maxime obstet nec civibus auxilium praebere facile liceat.
Diurnaria Palaestina-Boreoamericana Shireen Abu Akleh, quae apud diurna Araba cui nomen est "Al Jazeera" operam dabat, die quinto ante Idus Maias missili quodam iniecto apud Cisiordaniae profugorum campum "Janin" interfecta est. Cuius tamen sagittae origo diurnariorum "New York Times" pervestigatione demum comperitur: Israelianus enim quidam miles sclopeto infande abusus est; Palaestina administratio voluntarium crimen indicavit.
Praesides Europaei Olaf Scholz, Emmanuel Macron atque Marius Draghi ad caput Ucrainum hodie perveniunt, ut auxilium suum Ucrainis, qui diutino iam bello afficiuntur, commonstrare possint: rectores enim nationum maximarum Europaearum conventum hunc coram consule Zelensky Ucrainoque populo omni historicum indicant.
Apud regionem Sudanensem Darfur in civitate Kulbus contentiones inter Araborum Africanasque tribus cruentissimae fuerunt: Araborum nam tribus in Africanos pagos per incendia impetum fecerunt, ob quos CXVII saltem homines perisse indicantur.
Hodie in mari Hadriatico hora octava diei terrae motus, qui vim quartam ratione Richteriana attigit, Picenum atque Aprutium concutit: favente sorte, nemo mortuus esse videtur.


ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: