| 
																
  																
  | 
 | 
       
NUNTII   
 
       DE CAEDE AMERICANAPetitio ethnica
  
Hesterno die in emporio apud civitatem Buffalo, quae in Novae Eburaci provincia est, civis Boroamericanus  contra astantes, qui maxime Afroamericani esse indicantur, missilia per sclopetum iniecit eorumque decem necavit. Ille petitor, qui annos XVIII natus indicatur iuvenis, odio ethnico ad saevam crudelitatem commotus videtur, quod vero de Boreoamericae condicione plura fortasse commonstrare potest. Praeses Boreoamericanus Biden turpissimum hoc scelus valde exprobravit atque ad pacem ethnicam omnino praebendam omnes cohortatur, ne futuris temporibus tantos eventos aspicere debeamus.  Scripsit 
	Andreas Novocomensis - 16/05/2022 17h19
      
 
. 
. 
  
 | 
 | 
 
  
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
  
 |