Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Augusti 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE MVLIERIS BIRMANICAE SORTE

Aung San Suu Kyi in uinclis

Aungsan.jpg

Pristina primaria ministra Birmanica Aung San Suu Kyi iam a mense Decembri in carcere est binique anni sententiam in basilica obtinuit. Illa attamen diebus superioribus nouis causis in uinclis detentum iri dicitur, inter quas contra morbum coronarium legum uiolatio necnon auscultabulorum possessio sunt: illa ideo Aung San Suu Kyi, quae reapse accusas omnes seuere aspreuit, annorum IV poena adiuncta in carcere erit, quorum annorum numerus omnis ad annos VI iam peruenit. Accusae attamen ipsae uere non ob res, sed ob demonstrationes contra militum dictaturam, quae per menses superiores ualde euenerunt, commotae esse euidentur.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 10/01/2022 11h45



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Civitates Unitae munus non remittent erga Formosam, ait relatrix Nancy Pelosi in capite Taipei coram praeside Tsai Ing-wen. Furentes Sinenses nuntiaverunt exercitia militaria prope insulam magno numero navium, armorum, aėronavium apparato.
Terroristicae congregationis Al-Qaeda rector Ayman al-Zawahiri, qui post Osamae Bin-Laden pristini rectoris obitum novus princeps factus est, hesterno die a Boreoamericanis exploratoribus missilibus sine gubernatore Kabuli interfectus est. Quae vero caedes neminem alium attigit ac criminosum hominem diutissime sectatum.
In civitate Indiae Bihar uno die viginti saltem perierunt ob fulminum tempestatem quae pluvias venti Indici subsecuta est nec periculum deerit usque ad exeuntem mensem. Minister Primarius unicuique mortuo compensationem pecuniariam promisit.
Democratiae Birmanicae defensores IV (Phyo Zeya Thaw, Kyaw Min Yu, Hla Myo Aung, Aung Thura Zaw), qui iam mense Augusto capite damnati erant, hesterno die supplicio ultimo affecti sunt. Condemnati praeterea cives CXIII in eiusdem poenae exspectatione esse videntur.
Autoraedae impetu ante IV dies grammaticus Italicus Lucas Serianni Ostiae horrifice offenditur, qua de re ad nosocomium repente adfertur. Grammaticus ille optimus annos LXXIV natus hesterno die mortem obiit. Lucas Serianni, Lynceorum necnon Furfuris Academiae sodalis, Italicam linguam innumeris operibus excelsis coluit.


IN ORBE
ATHLETICA
ATHLETICA
IN ORBE
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: