|  
 |  | NUNTII   
 DE RE PAKISTANAMulti niue affecti

 
Tempestates asperae in regionibus Pakistanis hodie eueniunt, quarum maximae apud ciuitatem Murree in prouincia Punjab perflauerunt. Nam in illa montana terra D saltem homines, qui summatim uiatores esse comperiuntur, niuis ingenti mole submerguntur: quorum XLIV minimum perisse ac XLI offensi esse uidentur; mortuorum amplior pars praeterea in autoraedis obriguisse euidetur. Siphonarii interea illi algentes homines conseruare conantur maximeque adepti sunt, quamuis non omnium mors uitari potuerit. Legatus Tariq Ullah, qui in ciuitate propinqua Nathiagali praefectus est, tempestatis eius uim diurnariis protine exposuit; Imran Khan primarius minister huius caedis luctum suum patuit.  Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 09/01/2022 12h04
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |