|
|
NUNTII
DE RE KAZAKISTANACalamitas maxima
Seditiones illae Kazakistanae iam ad summum perferuntur: in ciuitate Almaty proelia inter ciues militesque, in quibus iam decena hominum mortem obierunt miliaque uulnerata sunt, cruentiora fieri uidentur. Ille nam praeses Tokayev, qui iam a Russico exercitu auxilium petiit, milites letaliter contra ciues, qui ab eo "terroristae" nunc nominantur, deflagrare nuperrime iussit. Qua de causa tam praeses Boreoamericanus Biden quam Communitas Europaea rem Kazakistanam nunc ualde spectant, ne iurium humanorum uiolationes maiores eueniant (quae uere grauiores his accidere possint nescitur). Scripsit
Marcus Austriacus - 07/01/2022 15h20
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|