|
|
NUNTII
CVRIAE INCENDIVMDe re Austroafricana
In capite Austroafricano curia illa, in quam senatores deliberatum adire solent, hodie flammarum ui summopere uritur: aedificium enim hoc ligneis tabulis confectum igne celerrime obtegitur omninoque exustum iri euidetur, quamuis siphonarii ipsi contra incendii rabiem quam maxime pugnent. Deflagrationis causae adhuc in ignorantur: quod tamen omnibus solamini est, nullus aderat senator satellesue in illa curia, quare nemo uulneratus esse comperitur. Etsi incendium illud iam nonnullis horis inceptum est, flammarum exustio adhuc non destitisse uidetur. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 02/01/2022 12h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|