|  
 |  | NUNTII   
 MORBVS NON DESTITITDe re coronaria iterata

 
Iam ante fere annum medicamen uaccinum ad morbum infaustum coronarium prouicendum apparatum est. Ipsa contagio attamen, sicut superiore anno euenit, ad hiberna initia ualde reuertere solet: in terris Europaeis, quae uaccini medicamenti largitione maxime praestat, morbus magnis itineribus qua exiuit hac remeat. Una enim hebdomade II fere miliones ciuium Europaeorum morbo hoc infecti sunt miliaque XXV hominum propter malum perierunt. Apud Germanicos fines maxime uirus coronarium homines contigit: milia XL hominum hac de re inficiuntur atque CCXXXVI ciues interierunt. Contagio maxime in regionibus Vcrainis atque Graecis diffunditur, quae noua pestilentia dilaniantur. Italia quoque multos numerat aegrotantes, qui ad numerum VIII milium peruenerunt.   Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 10/11/2021 19h32
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |