Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 22 mensis Octobris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE EXAMINE BOREOCOREANO

Demonstratio Boreocoreae

Missile.jpg

Ante nonnullos annos, ille dictator Boreocoreanus Kim Jong-Vn uerbalem litem perpetuam contra praesidem Boreoamericanum pristinum Donaldum Trump habuit, in qua militaris potestas maximum discrimen erat. Ipsa altercatio tamen post nonnullos menses ad finem peruenit atque potestatis demonstratio Coreana desiit. At post biennium imperii cupiditas Boreocoreanam terram iterum carpit: recenter enim administratio Boreocoreana missilia noua nuclearia toti orbi ostentare coepit hodieque ad ultimam sagittam iniciendam peruenit. Missile nouum hypersonicum recentissime apparatur praeconesque Boreocoreani illud tamquam millenum armamentarium indicarunt, quod defensionem ultimam Boreocoreae praebebitur. Examinibus enim perfectis, missile concinnum esse dicitur: hoc Austrocoream maxime exterruit, quoius exploratores missilis auolationem e prouincia Jagang aspexerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 29/09/2021 14h27



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Pristinus praeses Boreoamericanus Trump, qui semper curat ut omnes de eo loquantur, retem nouam socialem se publicaturum esse pronuntiauit. Retis illius nomen "Veritas" erit atque in mense omnibus exponetur. Hoc enim post a reti "Twitter" expulsionem euenit, quoniam ille Trump ad impetum Capitolinum scelestos multos exhortatus est.
Ante triduum in oppido maritimo comitatus Anglici Essexiani, David Amess, populi legatus conservativus, fautor Ministri Primarii, dum in ecclesia particeps est concilii cum suffragia laturis, cultro mortifere percussus est. Sicarius, civis Britannicus Somaliae oriundus illico captus et comprehensus est, sed necis causa in incerto manet, quamquam de terrorismo indagatur.
In Poenorum capite Beryto colluctatio ciuilis hodie euenit. Hodie enim ciues apud basilicam contra praetorem, qui superioris anni rem portuensem peruestigat, ualde demonstrauerunt. Illis sed ciuibus milites responsum armatum dederunt: per sclopteta nam missilia coniecta sunt ac ciues saltem VI perierunt.
In urbe partis Norvegiae vergentis inter meridiem et orientem solem Danicus triginta septem annorum arcu et sagittis armatus quattuor feminas et unum virum necavit, duos vulneravit. Cum sicarius ad cultum Islamicum se convertisset timor iure erat ne extremistarum partium sectator factus esset.
Post Talebanorum impetum ultimum in Bactrianam terram omnes jihadistarum uim operaque metuunt: quare nationum maximarum XX rectores hodie electronice conuenient, ut de re Bactriana colloquantur. Marius Draghi praeses Italicus conuentui praeest.


ATHLETICA
SCIENTIAE
ATHLETICA
POLITICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: