|
|
NUNTII
DE RE BACTRIANANuntia ab oriente
Talebanorum milites iam ante nonnullas septimanas post Americanorum discessum prouinciam Bactrianam habent. Milites enim ipsi Bactrianum exercitum fere totum deuicerunt (ut enim nuntii apud locum praedixerunt, cum milites Boreoamericani terram reliquerint, armamenta ibi deposuerunt, quae Talebani milites acceperunt) atque usque ad regionem septentrionalem Panshir, quae Bactrianum castrum ultimum esse uidetur, peruenerunt. Talebani praeterea apud regiones Pakistanas siti petitionem terroristicam perpetrauerunt, in qua uigiliae III perierunt XX ualde offenduntur. Terrorista Talebanus, qui impetum fecit, in crimine semet enecauit Scripsit
Andreas Nouocomensis - 05/09/2021 16h29
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|