Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 25 mensis Julii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE TEMPESTATE GERMANICA

Calamitas Europaea non desiit

inundatio.jpg

Iam hesterno die de infanda calamitate Germanica, quae orientis partem Germanicam necnon Belgicam Galliam Batauiamque contigit, nuntium protulimus, ut rerum grauitatem paulisper euideretur. Quae tamen omnia peius peiusque habentur: Rhenania, Vestfalia regionesque attiguae propter pluuias fortiores tempestates inundationesque tantas expertae sunt, ut fere omnes uastauisse existimatae sint. Mortuorum ciuium numerus hodie amplissime augetur atque sibi finem facere minime studet: centum hodie mortuorum infausta multitudo calamitatem maiorem ostentat; XIII centena hominum praeterea per regiones dispersa esse uidentur, quorum moles adhuc ignota est. Cancellaria Germanica Angela Merkel, rerum grauitate perspecta, regionum illarum ciues se adiuturam esse pronuntiauit, quamuis hactenus imbrium uis non desierit.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 16/07/2021 16h20



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In urbe Francogallica Canua Palmam Auream cinematum accepit dispositrix scaenarum Iulia Ducourneau, hoc praemio exornata, post XXVIII annos denuo feminae tributo, rectione pelliculae c.n.e.Titanius.
Imbres cruentissimi his diebus Germanicae terrae partem, quae Rhenum colit, attigerunt: inundationes inmensae ideo eueniunt atque ciuitates multae hac de re delentur. Ciues XLII propter inundationes perisse existimantur decenaque alia in fretis dispersa sunt.
Post turpe scelus contra praesidem Haitiensem sicarii illi comprehensi esse putantur: nam XXVI homines Colombienses duoque Boreoamericani nunc in uinclis sunt, qui terroristici impetus poenam soluent.
Nuntium hoc Italicum de improuiso delatum est: mima atque cantatrix notissima Raphaela Carrą nuper mortua est, quae inter mimas optimas Italicas semper habebitur.
In ciuitatibus Canadensibus haec aestas in aeuo toto calidissima est: multi tantum aestum pati nequent atque uitam amittunt. Ciues enim DCC his diebus propter aeris aestum perisse comperiuntur.


SCIENTIAE
ATHLETICA
SOCIALIA
ATHLETICA
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: