|
|
NUNTII
CALAMITATES INDONESIACAETempestas orientalis
Septimana superiore petitio terroristica in capite Indonesiano palmarum dominicam cruore tinguit, hodie mala tempestas imbre perfusa locos innumeros sub mole traxit. Inundationes enim CLX homines in Indonesia necauerunt atque XXI in insula Timoris orientalis perisse exstimatur, sed reapse nihil certum est: uigiles nam quot mortuos esse in tempestatibus se nescire profati sunt, quoniam calamitas multos uorauisse euidetur, sed quantopere perdiderit homines ignotum est. Maritimae ciuitates fere omnino luto deglutiuntur aedesque circiter omnes rudera factae sunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 05/04/2021 17h55
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|