|  
 |  | NUNTII   
 DE FEMINICIDIO ITALICOIn mulierum die

 
Hodie mulierum dies uniuersalis est: semel in anno in mulieres horror scelestus commemoratur, quae saepe saepiusque uirorum nefastorum ui uulnerantur atque necari solent; hoc praeterea anno actuum nefariorum numerus exsecratus auctus est. Ecquid de die festo in toto orbe? Vno anno Italica quaedam mulier in triduo interficitur: quid igitur de festo die fauendo? Nonne aliquid mutandum ultroque fauendum esse putamus? Festus tantum dies non satis est, sed in iuuenum professionibus institutionibusque humanitas tradenda est: nisi rebus honestis publice agnoscamur reluceamusque, nullus dies festus apud nos sit.   Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 08/03/2021 18h45
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |