|
|
NUNTII
SEDITIO CONTRA SEDITIONEMDe rebus novis Birmanicis
Birmanicae res nouae in dies plus plusque augentur. Septimanis enim superioribus militia Birmanica consules illos, qui rempublicam ipsam democratice regebant, de illo solio eiecit, ut sibi ipsi potestatem anquireret. Qua de causa, seditione prima adminsitratiua exacta, Birmaniae ciues ad fora descenderunt, ut contra reipublicae usurpatores pro democratia oppugnarent. Centena milia hominum igitur contra primores exercitus probrum maximum commonstrauerunt, quamuis pacifice placideque dissensiones agitarent: ipsi tamen noui principes militiam illam ciuilem ad demonstrantes cohibendos mandauerunt atque omni ui se certaturos praedixerunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 08/02/2021 23h33
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|