|
|
NUNTII
FABRITII COMMEMORATIOCantoris Italici memoria servatur
Anno MCMXCIX cantor summus Italicus Fabritius De Andrč in hoc die pulmonum morbo affectus periit. Genuae natus anno MCMXL, Fabritius cantorum Italicorum primus nomine "Faber" habetur eiusque carmina merito multorum consensu poetica laude digna existimantur: poeta enim adulescens Fabritius fuit, deinde "uates canorus", sicut ille aiebat, factus est. Nam non modo Italicis ciuibus cantorum princeps, sed in toto orbe inter exacti saeculi optimos habetur: qui primus ultimos humilioresque contextis carminibus in primis posuit sedibus, is rursus ciuitatis suae Genuae locos linguamque diffusit humanaeque uitae modos humaniore musica cantauit.
Huius articuli scriptor hodie baptismum suum concelebrat amissionemque gratissimi ἀοιδοῦ memorat. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 11/01/2021 22h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|