Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 22 mensis Junii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DESTRUCTIO ISRAELIS

De Iudaeorum impetu

cisgiordania.jpg

Palaestini cives e finibus suis expulsi variis in locis castra pagosque novos instruxerunt, quorum castrum magnum in citeriore Iordania constructum est: illuc attamen, sicut Societas Nationum pronuntiavit, Iudaeorum milites impetum fecerunt, ut Palaestinensium tentoria delerentur. Hominum ergo centena iterum domo sua noctu abiguntur, quod Societas Nationum summo probro indicavit. Adminsitratio tamen Israelis curribus suis onerariis Palaestinos expulit atque apud totius orbis nationes hoc modo se purgaverunt: "Contra legem hunc locum occupare solebant Palaestini: nos ipsos eiecimus". Quod attamen Genevae pactum IV iuraque humana violare fortasse ignorant Iudaei.

Scripsit Georgius Lutetiensis - 05/11/2020 21h31



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Palaestinorum administratio medicamenta uaccinia ab Israel praebita hodie recusare statuit: medellarum enim dies extrema propinquissima erat, qua de causa perpaucis usui essent.
Tribunal Indicum actionem conclusit contra duos milites nauticos Salvatore Girone et Massimilano La Torre abhinc novem annos in crimen vocatos, quod duos piscatores necavissent. Italia damnum propinquis resarciet soluta magna summa unius millionis et centum milium euronummorum.
"In regione Aethiopi Tigray, ubi iamdiu bellum obdurat, milia XXXIII puerorum pergraui inedia afficiuntur miliaque CCCL ciuium domo euadere coguntur" Nationum Societas hodie summo dolore pronuntiauit.
Kalendis Iuniis, hoc est hesterno die, scriptor noster Johannes Teresi propter meritum literarium necnon daedalum rei publicae Italicae honorem summum habuit. Hoc summo honore nos omnes ei gratulamur!
Senae, in regione Italica Tuscia, postridie Kalendas Iulias certamen equestre vicorum non efficietur ob periculi contagionem. In incerto manet an cursus mensis Augusti fieri possit.


SOCIALIA
SCIENTIAE
SCIENTIAE
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: