|
|
NUNTII
FLAMMAE AMERICANAEIncendia occidentis
Incendia origine ignota innumera in occidentali Boreoamerica deflagrauerunt: XVI exustiones siluas Oregonenses atque Californianas deleuerunt atque multorum ciuium domuum milia flammis exusta sunt. Decem praeterea ciues Oregonenses et Californianorum quindecim incediaria ui perisse uidentur, quamuis numerus incertus sit; multi item multis in ciuitatibus dispersi esse euidentur atque pessimum multi ominantur.
Ille consularis petitor Iosephus Biden maximum periculum his uerbis adseueratus est: "Aeris permutationis exitus haec incendia sunt. Ille praeses Trump rem omnem abnegans deflagrationum reus est!" Scripsit
Andreas Nouocomensis - 13/09/2020 19h17
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|