Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 29 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

ODIVM PROPAGATVR

Americanus ciuis ictus

protesta.jpg

Saepius saepiusque de odio interratiali nuntia proferuntur, quae creberrimo monstra scelestasque moles commonstrant: de illius Georgi Floyd insontis morte amplissime disputatum est recentioreque tempore de Iacobi Blake multa euidentur. Ille enim uigiliarum missilibus septimo uolneratus est atque, ut medentes proferunt, pro certo iterum ambulare nequibit: uigiles ipsi uirtute optima praebiti Iacobi antiquas accusas iudiciaque pro causa indicauerunt. Insons tamen ille Iacobus est, qui malis conuiciis omnino solutus est.

Demonstrationes praeterea, ut antea dicitur, omnibus in foris Americanis euenerunt ac in illa ciuitate Kenosha maxima frequentia ciues scelus exprobrauerunt: quidam attamen iuuenis XVII annos natus Kyle Rittenhouse contra placidos ciues missilia iniecit atque singulum saltem necauisse accusatur; de alterius ciuis morte dubitanter dicitur. Illius tamen Donaldi Trump optimus aduocatus Rodolphus Giuliani sicarii erit defensor ultimus, qui iussu praesidis ei commissus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis - 28/08/2020 23h45



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES In nosocomio capitis Indiae Novae Delhi periit puella undeviginti annorum quae horrendam vim passa est, cum stupro, linguae amputatione et spina fracta. Vehementes reclamationes feminarum adversus quattuor scelestos interfectores exortae sunt.
“Mox morbus debellabitur Ne id appellaveritis coronavirus, sed chinavirus. Vocabulum corona sonat ut oppidum Italicum vel quiddam huius generis!” Ita nuper praeses Trump in sermone comitiali clamavit in Pennsylvania habito.
In Aegypto apud sepulcretum Sakkara in puteo sacro XXVII sarcophagi inventi sunt qui feruntur a duobus milibus annorum repetere. Inventum pro numero maximi momenti reputatur.
Tunisensis Ridha Mahmoudi, qui profitebatur se sacerdotem catholicum Roberto Malgesini, auxiliatorem pauperum et migrantium necavisse, coram iudice dicta de nece revocavit. Priore die Martis sponte publicis satellitibus condiciones et causas sceleris aperuerat.
Persia. Societas Nationum de uranii nuclearis continua accumulatione ab illo Persarum consule totum orbem monuit: "Decies modum moles excedit!"


IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES
IN ORBE
SOCIALIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: