|  
 |  | NUNTII   
 MIGRATIONES TVRCAEConsilium Turci consulis

 
Turca administratio fere decennium in rebus migratoriis habendis Europaeis magni momenti fuit: nam Turcorum magistratus bene nationem ad migrantes gerendos comparabant atque migrationum uim partim ab Europa excluserunt; quare migrantes permulti in Turcorum finibus immanserunt. Consocietati Europaeae minimae curae fuere migrantes ipsi, qui secus cura apud Turcos uiuebant: nunc tamen a finibus expellentur, quod is consul Erdogan eos tamquam ultionem praemittet, qui sententia sua Europaeos fedifragos mactent. Consulem ipsum enim minime adiuuarunt ipsi primores Europae, cum milites XXXIV necati sint ad fines Syriacos: milia adhuc centum hominum effugerunt, qui Europam "inuadent".  Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 02/03/2020 22h58
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |