|  
 |  | NUNTII   
 DOCTOR COMPREHENSVSStudiorum comes in Aegypto capitur

 
Patricius Zaki, doctor apud Almam Matrem Studiorum Bononiensem, ad Aegyptum studiorum suorum causa peruenit: qui seditiosus fuisse uidetur in finibus suis -eum enim praetestantur Aegyptium esse- ideoque deprehensus est a militibus Aegyptiis, qui iussu consulis conciuem ceperunt ac XV dies detinebunt. Quem Italica administratio sibi reclamauit, quod uero comitem tueri instituit: is enim Zaki male se habere in Aegyptiis carceribus existimatur, sicut legati rettulere. "Pulsatus ac tormentatus est is Zaki, qui seditionibus suis exosus est". Quaestio uere in eum incipitur ac, ut ille doctor intra fines Italicos adsit, minister externorum Italicus Aloisius Di Maio se studio maximo connixurum esse praedixit. Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 09/02/2020 16h02
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |