|
|
NUNTII
LEGATVS PVLSATVSDe tumultu Iraqensi
Baghdad. Bombardamentum aeronauium Americanum castrum Iraqense diebus superioribus attigit ac nonnulli milites in inpetu aetherio perierunt: quorum funera hodie euenerunt. XXV saltem homines mortem obiuisse nuntiatur, quod multopere ciues irascuntur atque seditionem inceperunt: uigiliae Boreoamericanae, in quas impetum ciues demonstrantes fecerunt, proelium commiserunt in seditiosos. Quorum propositum legatum Boreoamericanum comprehendere existimatur: ii enim demonstrantes primum in praetorium iram suam coniecerunt. Ille tamen Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump ultionem futuram esse in coniuratos pollicitus est. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 31/12/2019 23h21
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|