|
|
NUNTII
LABES AEREONAVISDe fortuito casu
Apud Sarmaticos fines, quos re uera "Kazakos" nominandos esse consentitur, aeronauis caela hora septima sulcare coepit: posthac status aeronauis ignotus factus est atque nonnullum post tempus uehiculum aerius decidit atque terram attigit; quod more solito stragem maximam generat.
Auxiliis medicisque aduenientibus, hoc autem summo gaudio prodigium comperitur: C enim homines aeronaue infuerunt, quorum magna aut omnis pars perisse putabatur. XII attamen homines mortem obierunt, quod pro certo magnopere dolet: LXXXVIII uiatores, quorum mortem certam esse apud omnes existimabatur, superfuerunt, nonnullo uolnere excepto.
Saepe saepiusque aeronaues decidere euidentur, quod certe multos innocentes ad tartara demouet. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 27/12/2019 21h31
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|