|
|
NUNTII
SVCCESSOR CREATVS Nuntium de jihadistis
Sicut ille Praeses Donaldus Trump atque exploratorum legati rettulerunt, Ciuitatis Islamicae princeps al-Baghdadi impetu aeronauali necatus est. Quod legatio terroristica notitiam Boreoamericanam pro certa conclamauit: ille praeterea chalifa semet interfecisse fertur. Nouum ideo ducem creare consuluerunt ac electronice ostenderunt Terroris fautores: Abu Ibrahim al-Hashemi nouus rector ac chalifa communitatis terroristicae internationalis electus est. Parum de nouo principe certiores fieri possumus: nomen eius uero cognomen bellicum est, quod ἀληθὲς πρόσοπον celat. Tyranni sodales eum esse summum in sancte bellando declarauerunt. Scripsit
Andreas Nouocomensis - 03/11/2019 20h56
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|