|
|
NUNTII
TEMPESTAS IAPONICAAer Iaponicus calamitosus est
Septumana superiore tempestas maior Iaponicam terram aggressa est atque
multos in periculis reliquit: innumerae enim domus a uento uastatae sunt
atque ciues procellosum aerem effugerunt. Flumina enim L euagata sunt atque
exundantes in agros annonam diruerunt; saxa praeterea de montibus magna
copia ceciderunt chasmaeque multos prostrauerunt. Post euentum nefarium
dierum superiorum mortuorum ratio computatur atque numerus metuitur: LXX
homines nam in mortuorum numero reputantur, tametsi damna ingentia et
mortalibus et aedibus computatu difficillima sunt. Primarius Minister
Iaponicus demum Shinzus Habe sententiam suam de re exposuit: "Magnopere
timemus ne procellae calamitates rem argentariam et longius adficiant, ita
ut non tantum familiarium amissio, sed etiam indigentia populo incumbat".
Scripsit
Andreas Nouocomensis - 15/10/2019 17h06
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|