Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 13 mensis Julii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

CAEDES BACTRIANA

Nuptiae cruentissimae

kabul.jpg"

Kabul. In capite Bactriano amplissimo aduenarum numero conubium celebrabatur: centena enim hominum nuptiis Bactriano more intersunt atque aduocationes innumerae, qua de causa noctu hospites ac domini more solito cenant. Hac sed nocte petitio terroristica in epulum perpetrata est; jihadista enim in locum impetum fecit atque adstantes cruentissime interfecit: LXIII homines nam in petitione perierunt atque ducenti grauiore leuioreue uolnere offensi sunt.

Ciuitatis Islamicae legati, quorum loca in ignoto sunt -ciuitas ipsa enim ante annum deleta est-, actum pro suo superbe adnuntiauerunt: persaepe nam in Sciitas petitiones apparantur atque obitu sicarii factae sunt.


Scripsit Andreas Nouocomensis - 18/08/2019 17h57



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum.
Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere.
Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset.
Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi.
In urbe Itala Mediolano furor iconoclasticus statuam celebris diurnarii Alexandri Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum est.


IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
SCIENTIAE
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: