|  
 |  | NUNTII   
 RES NOVAE VENETIOLANENSESDe seditione Austroamericana
 
    Terque quaterque de rebus Venetiolanensibus scripsimus: quam ille consul
    Guaidō potitus rerum, etsi partim, sit atque quam uim ille Praeses
    Venetiolanus Maduro adhibuerit quamque in eum strenue pugnauit; res omnino
    aduersa maxime ciuibus qui saepius saepiusque Natione effugiunt. Ille enim
    Guaidō in Praesidem Maduro populum excitauit atque seditiones, tametsi
    nulla sanguinis stilla effluxit, efflagitauit: hodie tamen ille consul
    Guaidō milites ut arma capiant atque regnum, ut it dicamus, Praesidis
    Maduro effundant. Qua de causa Praeses Maduro contra eum tela uerborum
    iniecit atque sedtionem ipsam nuncupauit, quae potestatem suam euertere
    uult. Milites enim inpetus inter se fecerunt atque pugnarunt hodie, quorum
    singulus uulneratur.
 Scripsit 
	Andreas Nouocomensis - 30/04/2019 23h37
     
 . . 
 |  |   
 
 
BREVES
 
 
 
SCIENTIAE
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
SOCIALIA
 
RELIGIO
 
   |