Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 25 mensis Maii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

BOMBARDAMENTA IN INSULA

De caedibus Ceylonensis

SRILANKA.jpg"

Ceylonia. Scelus maximum in insula die Paschali: VIII enim pyrobola hospitia atque ecclesias attigerunt toto in loco, sed in capite Columbo summe uastarunt: tabernae III atque templum Sancti Antonii delentur propter deflagrationes pyrobolorum. Aliae sunt ecclesiae fractae ab incendiariis. Multi periere in aggressu incendiario: ducenti circiter homines uitam amiserunt atque quingenti uulnerati sunt; qua de causa Minister Primarius Ceylonensis periculum maximum pronuntiauit. XIII adhuc homines comprehenderunt uigiliae, sed maiore numero sceleratos deprehensum iri putant Ministri. Non Ceylonenses tantum sed etiam aduenae interficiuntur in caedibus: totius orbis Administrationes, cuius incolae ad locum mirum peruenerunt, quaestiones incepturas se dixerunt ut omnia illustrentur.


Scripsit Andreas Nouocomensis - 21/04/2019 23h47



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Lugduni saccus cum pyrobolo relictus ante pistrinum diruptus est: decem fere sauciati sunt non graviter ex quibus puerula. Reus sceleris exquiritur quidam triginta annorum, dum formido diffusa est.
Cum apud Regionem Syrticam inpetus noui inciperent, arma sine fine promota in ciues, quorum fortuna maximo periclo inest: profugi enim ciuitatem magno numero reliquere ac relinquent. LXXV adhuc milium.
Boreoamerica. Praeses Donaldus Trump de re societatis telephonicae "Huawei" consilium nouum cepit: illa uerum industria in tabulis pessimis mercatoriis Boreoamericanis inponitur, qua de causa Administratio Sinensis collegis Americanis haud paulisper inuidit.
Tabula pictoris Claudii Monet in qua manipulus spicarum conspicitur, saepe repetita imago, Novi Eboraci pretio maximo centum et decem millionum dollariorum empta est.
Pentagonus confirmavit manum missilium “Patriae” allatum iri in Medium Orientem ut minis Persarum obsisterent. Ob eandem causam ante nonnullos dies constitutum erat pyrobolarios et classem ad bellandum in sinum Persicum mittere.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: