Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 23 mensis Aprilis 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

SINENSES CUSTODIAM UIGURUM DEFENDUNT

Sine causa ingens multitudo in regione Xinjiang in vincula coniecta est

uiguri.jpg

Magnam Uigurum multitudinem in custodiam esse coniectam Sinenses nuper comprobaverunt. Dubium non esse, quin legibus severis pax et otium in ea regione praestarentur. Custodes vigilesque, qui ubique conspicerentur, necessarios esse ad pacem et prosperitatem restituendam. Ita prohiberi posse, ne ea regio (scil. Xinjiang) in statum Libyae vel Syriae descenderet.

Veneris die a Nationibus Unitis nuntiatum erat plus centies dena milia Uigurum a Sinensibus in custodia retineri. In ea regione annis superioribus seditionibus factis magna hominum multitudo periit. Cum Sinenses dictitarent causam esse apud seditiosos Mahumetanos, qui insidiis factis discordiam, quae esset inter Uigures et Sinenses, augerent, adversarii eorum Uigures opprimi affirmant.

"Iure Sinensi adhibito et auctoritate factionis Communisticae cladem esse aversam innumeris hominibus servatis" in actis diurnis legitur. Permultis terris eas ipsas res perniciei fuisse, quas civitates occidentales laudarent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 14/08/2018 13h38



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Aliquid noui de facinoribus diei superioris. Primum numerus mortuorum augetur: trecenti enim demum hominum periere enumerantur; secundum, Ciuitas Islamica, quamuis fragmentis suis tantummodo uiuat, actum uindicauit. Carceres maiore numero complentur.
Laetus dies Paschalis sit omnibus lectoribus et scriptoribus!
Cathedralis Nostra Domina graviora damna accepit ob incendium, tamen res pretiosissimae servatae sunt vel putantur restaurari posse. Primis tres diebus post calamitatem mille milliones euronummorum a ditissimis societatibus pro refectione iam promissi sunt.
Templum primarium Nostra Domina Lutetiae flagrat; flammae vorant praeclarum signum religionis Christianae et artis Europaeae. Incertum est an servari possit.
Cum Tripolis obsideretur, scholae conclusae sunt et cibaria coempta; Itali in opera apud societates petrolei a Libya profecti sunt. Praeses Serray proditionis ducem Haftar accusat simul et Praesidem Francogalliae Macron.


SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: