Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 14 mensis Augusti 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

TRUMP SENTENTIAM MUTAVIT

Post congressum Helsingiae acriter vituperatus est

TrumpPutin1.jpg

In capite Helsingia Praeses Trump concors prorsus cum collega Putin visus est: nullam interpositionem Russicam ut sui creationi faveretur (Russiagate) in comitiis praesidialibus Americanis fuisse; nullam rem flagitiosam, sed potius ridiculam. Cum inter se quattuor horas collocuti essent, in summa illud exstitisse: bellum frigidum finem habuisse, toti orbi Civitatibus Americae Unitis et Russia opus esse, ne arma atomica augerentur ac securitas defenderetur.

“Plurimi interest ut ad colloquium veniant” Johannes Bolton, minister consiliorum pro securitate declaravit. Tamen congressus eventus valde in actis diurnis Americanis (Washington Post) reprehensus est: quod Trump dixisset, a Russis scribi potuisse. Ille a popularibus etiamque a republicanis accusatus est se negavisse quae ab investigationibus munerum secretorum Americanorum emersissent. Relator consilii legatorum populi Paulus Ryan factionis republicanae dubium non esse quin Russi in comitia Americae se interposuissent asseveravit. Ipse socius et defensor magni momenti Newt Gigrich opinatus est praesidem graviter erravisse, quare sententias de muneribus secretis et de praeside Putin ab eo explanandas esse.

Cum tam vehementer vituperatus esset Donaldus Trump in acroasi in Domo Alba habita apud diurnarios affirmavit se Helsingiae contraria exprimere voluisse; necesse illustrare quid sensisset, ut erratum emendaretur, cum ipse exitus investigationum munerum secretorum de interpositionibus Russiae acciperet.

Scripsit Lydia Ariminensis - 18/07/2018 22h42



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri.
In Mexico Septentrionali aëronavis paulo post temptatam avolationem concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit.
Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis exercitus potum vaccis praebet.
Periit in nosocomio Helvetico moderator bonis gignendis societatis FIAT Sergius Marchionne, qui eam sursum extulit et coniunctam cum societate Chrysler in Civitates Americae Unitas expandit.
Sarmatia. In Certamine Orbis Pediludico grex Francogallicus Illyricos in agro viridi profusit. Trigona IV in retem adiecerunt, dum Illyrici II modo.


INSOLITA
INSOLITA
INSOLITA
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: