Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 22 mensis Junii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

PROELIA IN REGIONE GAZA

Fragiles indutiae factae sunt

Gaza.jpg

Indutiae inter Israel et gregem Hamas vacillant, cum nox inter diem Saturni et Solis missilibus et petitionibus aëreis utrimque inflammata sit. Palaestini missilia in partem occidentalem sub fines rei publicae hostium coniecerunt, sed advolantia systemate defensionis Israelis c.n.e. Tholus ferreus (Iron Dome) intercepta sunt. Israel contra, ut fertur, “quinque loca adhibita ad terrorismum et in parte septentrionali tractus Gazae apparatum navium gregis Hamas percussit”. Radiophonium militare vulgavit nocte et mane quindecim proelia acta esse ut repellerentur petitiones a regione Gaza exortae, cuius incolae tota nocte in receptibus manserunt.

Relator Israelianus gregem Hamas omnium rerum quae in hac regione cecidissent auctorem esse declaravit et praesertim petitionum adversus cives Israelis. Nuntius vulgatus est ante biduum postquam quidam Palaestinus conans autocinetum impellere contra milites exercitus Israeliani in urbe Hebron Cisiordaniae necatus erat. Sed impetus vehementiores inceperunt post meridiem dum exsequiae Razan Ashraf al-Najjar, ministrae aegrorum voluntariae viginti annos natae, quae sauciatis in locis pugnae succurrebat, celebrantur; neci demissa est in proelio inter reclamantes et Israelianos, cum “iter pro reditu” fieret, frustra manibus sublatis. Cras ad reclamandum contra Israelis occupationem in anniversario Belli Sex Dierum magnus concursus publicus fiet; die Veneris novum “iter pro reditu”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 04/06/2018 22h45



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Administer Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica non legitima sit.
Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt.
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit.
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi.
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit.


OECONOMIA
IN ORBE
SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: