Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 24 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

CERTA AGNITIO PETITORIS FACTA EST

Duplex ius civitatis habens, etiam tertius interfector caedis Londiniensis agnitus est

Londinium.jpg

Die tertio mensis Iunii vespere Londinii novus incursus terroristicus factus est: parvum autocinetum onerarium immissum tortuosum in viatores per Pontem Londiniensem usque ad Mercatus Vicum, ubi multae potoriae tabernae sunt, caedem perpetravit. Contra quarum unam postea vehiculum iactatum est, sed iampridem tomocratae, cum ex eo descendissent, strictis cultris, praetereuntes aggressi sunt: VIII eorum perierunt, LIV sauciati.

Tres petitores, indutis falsis cingulis ad dirupendum, a biocolytis occisi sunt; Khuram Butt Pakistanus et Rachid Redouane incertae stirpis Africae Septentrionalis, domicilio habito in vico Londiniensi Barking, mox agniti sunt, tertius quis esset ante biduum nuntiatum est: Youssef Zaghba, duplici iure civitatis, cuius pater Maurus, mater Itala Bononiensis, Bononiae certis temporis spatiis vixit: mense Martio prioris anni retentus erat in Turciam aėronavi profecturus: nam custodes publici finium in suspicionem venerunt cum tantum ei parva sarcina esset, sine pecunia nec tessera vectoria ad redeundum: praeter syngraphum, telephonium mobile ademptum est, inventis imaginibus regnum Chalifi extollentibus, deinde, domi suae computatrum et documenta informatica.

Tamen, cum nec liceret eum accusare de tromocratia nec expellere cum civis Italicus esset, dimissus est et omnia reddita. Omnibus rebus communicatis cum biocolytis Britannicis (Scotland Yard) extremo tempore Londinii degebat, nulla suspicione adfectus.

Scripsit Lydia Ariminensis - 08/06/2017 09h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Hodie summus iuris peritus Stephanus Rodotą LXXXIV annorum natus periit. Vir politicus popularis et progressivus, candidatus anno MMXIV ad Praesidentiam Rei Publicae.
Roma. Hodie a Miliitia Civili Urbis maxima commprehensio virorum gregis mafiosi perfecta est. XXVIII excepti sunt. Bona CCLXXX centenarum milium Euronum occupata.
US. Pristinus Praeses Obama impetum electronicum contra Sarmatiam perpetrare iussisse a diurnario "Washington Post" detectum est.
Siccitas gravissime Italicam terram percutit. Administratio Italica Parmae Placentiaeque sitis periculum inesse declaravit.
Concilium Europaeum hodie de luctatoribus exteris (foreign fighters) et de defensione communi pangenda ad concordiam iunxerunt.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: