Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 2 mensis Maii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DIURNARIUS ITALICUS IN TURCIA DETENTUS EST

Gabriele Del Grande apud finem Syriacum comprehensus est

DELGRANDE.jpg

Die X mensis Aprilis diurnarius et historicus rerum recentiorum Gabriele Del Grande apud finem Syriacum a custodibus publicis Turcis comprehensus est et in Turcia apud sedem custodiae dispensationis detentus. Administer Italicus negotiis exteris praepositus ut liberaretur postulavit; plurimi pro eo ante Quirinalem, sedem Praesidis Reipublicae reclamaverunt. Ut a quibusdam auctoribus relatum est eodemque Administro de exteris Italico ille retentus est quod adesset in loco Turciae ad quem accedere non liceret, id est prope confinium Syrum.

Gabriele Del Grande scriptor est (blogger) ephemeridis interretialis (Fortress Europe) qua numerat narratque de rebus et naufragiis migrantium qui ab Africa Mare Mediterraneum transire conantur ut in Europam perveniant. Tamen commentarii desierunt die XVI mensis Februarii anno MMXVI. Scripsit autem symbolas in actis sinistrarum partium, tres libellos et chronica de bello Syriaco edita ab actis Italicis “Internationale”. Insinuatum est eum iter fecisse in Syriam auxilio rebellium Syrorum, praesidis Assad adversariorum. Difficile est veram causam custodiae in Turcia novisse, quae profecto rei politicae conectitur.

Telephonice dixit se bene valere, nulla vi allata, tamen omnia sua occupata esse, nullo scelere tributo. A nonnullis diebus ad reclamandum edere recusavit. Tandem ante biduum legationem Italicam convenit: nunc nihil edit, sed bibit, a medico inspectus; etiam cum patrono locutus est. Spes est ut mox e custodia dimittatur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/04/2017 15h24



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: