Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 24 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

IN URBIBUS RUSSIAE CORRUPTIONI PUBLICAE RECLAMATUR

Dux seditionis Alexius Navalny comprehensus est damnatusque

Russia.jpg

Sexaginta fere milia hominum in nonnullis Russiae urbibus corruptioni, quae esset in re publica, reclamavisse dicuntur. Cum cives convenire a regimine vetiti essent, Alexius Navalny, qui multitudinem ad reclamationes hortatus erat, comprehensus et ab iudicibus Moscoviensibus ad custodiam XV dierum et ad multam CCCXX fere Euronum damnatus est. Quod nescio an aequo animo tulerit, ut qui effecisset, ut tot milia civium eum sequerentur. Quae res regimen haud mediocriter sollicitavisse videtur. Qua re non est mirum, quod Moscoviae plus sescenti homines , licet ad breve, comprehensi sunt.

Navalny in hac una tantum re elaborat, ut corruptio e re publica tollatur. Non esse ferendum, quod perpauci maximam partem divitiarum possideant. Factionem regiminis, quae “Russia Unita” appelletur, nihil esse nisi coetum furum hominumque fallacium.

In iis, quos corruptionis insimulavit, inveniuntur Vladimirus Iakunin, familiaris Vladimiri Putin, Sergius Shoigu, minister defensionis et Georgius Tschaika accusator publicus. Quin etiam praesidem ipsum incusavit, quod mutuo sine usuris dato legem, qua corruptio prohiberetur, neglexisset.

Nuperrime videogramma L minutorum divulgavit, ex quo appareret Demetrium Medwedev, primum ministrum, per rete obscurum opes publicas peregre collocasse. Quamobrem non mirum est, quod multitudo praecipue de hac re indignata fuit.

Navalny in animo habet anno MMXVIII praesidiatum petere. Sed lex prohibet, ne quis magistratum petat, qui sceleris condemnatus est. Navalny autem mense Februario ad custodiam quinque annorum – cum exceptione quidem – condemnatus erat, quod lignum intercepisset.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 30/03/2017 15h29



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Italia. Hodie summus iuris peritus Stephanus Rodotà LXXXIV annorum natus periit. Vir politicus popularis et progressivus, candidatus anno MMXIV ad Praesidentiam Rei Publicae.
Roma. Hodie a Miliitia Civili Urbis maxima commprehensio virorum gregis mafiosi perfecta est. XXVIII excepti sunt. Bona CCLXXX centenarum milium Euronum occupata.
US. Pristinus Praeses Obama impetum electronicum contra Sarmatiam perpetrare iussisse a diurnario "Washington Post" detectum est.
Siccitas gravissime Italicam terram percutit. Administratio Italica Parmae Placentiaeque sitis periculum inesse declaravit.
Concilium Europaeum hodie de luctatoribus exteris (foreign fighters) et de defensione communi pangenda ad concordiam iunxerunt.


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: