Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 25 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NUM KIM JONG-UN FRATREM SUUM INTERFICI IUSSIT?

In Boreocorea occulta nex fratris dictatoris dicitur esse

xw580Kim.jpg

Kim Jong-nam, eodem patre natus ac dux Coreanorum Kim Jong-un, veneno VX, quo paralysis nervorum efficitur, necatus est. Cuius veneni indicia in oculis et in facie illius reperta esse indagatores Malaysiani Veneris die nuntiaverunt. Venenum e terra externa sit importatum an in Malaysia ipsa paratum, incertum est. Kim Jong-nam Id.Feb. in aeroportu urbis Kuala Lumpur concidit, cum duae mulieres, altera ex Indonesia orta, altera Vietnamensis, faciem eius illo veneno oblevissent. Antequam in nosocomium perventum est, Kim mortem obiit. Indagatores Malaysiani societatem Interpol adierunt, quae sibi in auctoribus insidiarum quaerendis adesset. Praeter illas mulieres vir quoque Boreocoreanus in custodia tenetur. Deinde septem homines, de quibus suspicio habetur, in iis unus ex legatione Boreocoreana, fugae se mandaverunt. Hoc casu rationes inter Malaysiam et Coream Septentrionalem ingravuere, eo magis, quod legatus Boreocoreanus dixerat se mortui incertissimum esse neque Malaysianis in re patefacienda confidere. Ita factum est, ut Malaysiani legatum suum e capite Coreae revocarent. Kim Jong-nam cum suis in Macavia vixerat et saepe regimen Boreocoreanum vituperaverat. Kim Jong-un, dux Boreocoreanorum, iam nonnullos abhinc annos fratrem necari iussisse dicitur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 26/02/2017 00h12



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Hoc verbo Praeses Americanus Donaldus Trump de conventu hodierno cum Pontefice Maximo Francisco dixit.
Mare Lybicum. Aliud naufragium hodie. XXXI homines perierunt. Magna pars pueri.
Roma. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie per aeromobilem ad civitatem aeternam pervenit. Cras cum Pontefice Maximo Francisco conventus.
In civitate Anglica heri Samal Abel, Lybicus XXII annos natus, per displosionem corporis sui XXII interfecit. CXX vulnerati.
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit".


INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: