Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 15 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE COMITIIS IN HISPANIA HABITIS

DE COMITIIS IN HISPANIA HABITIS

Factio Popularis cuius dux Marianus Rajoy est, plura suffragia quam factiones adversae tulit (28%); Partes Socialistae, cui Petrus Sanchez praeest, secundae in certamine exstiterunt (22%); in tertium locum Factio “Possumus” (Podemos) a Paulo Iglesias recta irrupit, cui quinta suffragiorum pars tributa est. Ultima factio “Cives” (Ciudadanos) quam ducit Albertus Rivera, minus suffragiorum quam priores tulit (13%). Populares CXXII subsellia ceperunt; ergo cum vicerint, tamen non uni ut antea, ab anno MMXI, gubernare poterunt; Socialistae autem XCI, Possumus LXIX, Cives XXXVIII.

His numeris difficile est societatem coire ut rei publicae rectio fiat. Numerus necessarius quo gubernare liceat CLXXVI subselliis constat. Administratio duplicis factionis Popularis et Socialistae finem habuit: aliquid novi incedit, sed ordo futurus in incerto est. Haud dubie hodiernus suffragiorum exitus a reclamationibus “indignatorum” abhinc nonnullos annos inceptis adversus corruptelam, legem de opere, coactam operis vacationem ortus est.

Rector factionis popularis Marianus Rajoy, ut inquit, omnia experietur dummodo stabilis administratio constituatur ; maxime colloqui necesse et partes inter se convenire ut hoc fiat. Si sinistrae partes etiamque minimae se iungerent ad foedus componendum, num id firmum esset? Sunt qui putent posse duarum factionum principum gubernationem fieri cum amplo ceterarum consensu, solito more Italico, nisi nova lex, Latine nominata “Italicum”, ad comitia pertinens, iussa sit.

Sed angustiae temporis non urgent: licet autem novum regem Philippum VI suam auctoritatem interponere ne nova comitia post duos menses indicantur, cum Hispania in discrimine oeconomico et nummario sit.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 24/12/2015 11h32



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Non intermittitur calamitas incendiaria magnam partem Californiae vastans quae ingentissima ex omnibus existimata est; quinquaginta perierunt in flammis, sed plurimi dilapsi; multa milia domorum incensa sunt, abeuntes quinquaginta milia.
In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata exsultat.
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat.
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur.
Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri.


POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: