Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 24 mensis Octobris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

BREXITUS IN ANTIQUITATE

Britannia iam in antiquitate studium separationis patefecit nec semel hoc constat accidisse. Cum esset sub imperio Romanorum ab anno XLIII p. Chr.n., anno CCLIX se adiungit sociam imperio Galliarum ab usurpatore Postumo indicto qui a Gallieno defecerat, quamquam anno CCLXXIV imperator Aurelianus iterum Britanniam cum ceteris territoriis Romanis coniunxit. Sed anno CCXC vera secessio facta est qua regnum Britannorum per nonnullos annos cum suis legibus exstiterit.

Imperator Maximianus, collega Diocletiani, ante biennium, subactis bagaudis ( i.e. agricolis) Gallicis repulsisque Germanis, classem ad bellandum contra freti Britannici piratas paraverat, apud portum Gesoriacum (Boulogne) positam. Praefectus classis M. Aurelius Valerius Carausius Batavus creatus est: magna calliditate usus, simulque avaritia motus rationem belli victuram excogitavit. Cum securi piratae profecti essent, incursionibus confectis, in reditu eos praedae onustos, iam remissos, aggrediebatur. Brevi tempore manifestum fuit eius interesse ut locupletaretur potius quam rem Romanam reficeret. Tum Maximianus ei imperium ademit capitisque damnavit, sed Carausius supplicium effugit et contumax cum classe in Britanniam se contulit ubi, liberator marium acceptus, rerum potitus est, quasi regnum suum haberet.

Cum triumphum sibi ipse egisset anno CCXC, praesidia auxit apud finem Septentrionalem contra Caledones et secundum litora orientis et meridionalis solis usque ad insulam Vectem (Wight), qua re Maximianus eum illic remotum manere maluit , praesertim cum opus esset barbaros partis septentrionalis cohibere. Quoad piratas, reddidit socios et nautas conscripsit, eorum vestitu indutus. Ceterum Restitutorem Romae se praebuit, favens moribus Romanis, iam diu immissis, inter subiectos. Tres legiones Romanas in insula constitutas honoravit et beneficiis affecit simulque aliis alibi profuit. Sibi tutelam Iovis, Martis, Minervae et maxime Nectuni vindicavit. Unus inscripsit in nummo quandam sententiam Vergili: “Exspectate veni”. Tam impudenter se gessit ut nummum cum imagine “trium fratrum”signaverit, cum ipse tertium imperatorem cum Diocletiano et Maximiano se ostenderet .

Constantio Cloro, patri Constantini, qui Maximiano successurus erat, mandatum est ut seditiosum subigeret. Ille potitus est portu Gesoriaco, quod a Carausio tenebatur; quae res adeo eius auctoritatem concussit ut Allectus , praefectus praetorii, dominum necaverit . Hic tamen brevi tempore a Constantio Cloro victus est. Post decem annos imperium Britanniarum finem habuit. Sumptum ab actis italicis Archeo, n.385, mense Martio, 2017

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

 
Critica analysis de Cantu XXVIII Purgatorii Comoediae Dantis
  CULTUS
De arte poetica et novis communicandi modis
  CINEMATA
NORMAN
De modico ascensu et tragico casu ardalionis Neoboracensis
  CULTUS
Plutarchi vita Ciceronis
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

Conversio in Latinitatem classicam offertur

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: