Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
DE LEGE SICCA SIVE DE ALCOHOLI PROIBITIONE

Ex Lege -quae vocabatur Sicca- in Statibus Unitis venditio potuum, qui alcoholum continerent, prohibita est; haec prohibitio viguit ex anno 1920 usque ad annum 1933 cum effectibus plerumque adversis; prohibitione abrogata, legale alcoholi commercium institutum est, quapropter temperatio in potando, vel ne quid pueris noceat, ex iisdem legibus habetur; cur tandem annos tredecim prohibitio viguit? Ineunte saeculo XIX, multi cives praesertim ductores religiosi protestantici promovebant temperantiam in cibu et potu palamque reprobabant alcoholum, cuius effectus erant ebrietas et pugnae et latrocinia et vis intrafamiliaris sive violentia in mulieres. Usque ab anno 1850, multi Europaei in Septemtrioamericam migrarunt, quorum mores valde differebant ab iis, qui in America vigebant praesertim in alcoholo potando; hi advenae monebantur ut ab alcoholico potu se abstinerent, qui tamen, quoniam hunc potum ex usu iam pridem tolerabant, religiosas piasque monitiones non exaudierunt.

Cives, qui pro temperantia stabant, a plerisque circa annum1890 fovebantur, adeo ut politici intellegerent leges de alcoholo esse dictandas, ne alcoholi commercium augeretur. Multae mulieres palam narrabant suos viros post diem dominicum ebrios domum revertisse, vel pecuniam in alcoholo dilapidare et idcirco ipsas derelictas atque egenas manere; itaque in parvis oppidis alcoholum omnino prohibitum est. Inter primum bellum mundanum prohibitionis promotores affirmarunt cerevisiam, quam Statunitenses bibebant, a migrantibus Germanicis gigni et idcirco patrioticum esse huius potūs emptionem minuere; rebus sic stantibus cives, qui prohibitionem fovebant, victores facile eventuri essent.

Anno enim 1917 Constitutioni additio sive emendatio duodevicesima est approbata, ex qua cautum est ut -anno transacto postquam haec additio rata habeatur- alcoholum potabile inebriansque progignere, vendere vel importare prohibitum esset; quae prohibitio tandem vigere coepit a die 17 m. Januarii an. 1920; pridie eius diei, senator Volstead, qui prohibitionem promoverat, optimistice inter alia praedixerat: cras nova natio orietur; vicos sordidos mox fore res praeteritas, carceres atque domos correctorias vacuas futuras esse, quas omnes fabricas et granaria factum iri; omnesque homines denuo erectos ambulaturos et mulieres omnesque pueros risum in vultu denuo habituros esse, portasque gehennae in sempiternum clausum iri. Attamen omnimodis venditores nacti sunt modum ut ex alcoholo pecuniam adipiscerent; vendibant igitur placentas vinarias (bricks of win) et monebant emptores ut vitarent fermentationem ne legem violarent; hae tamen placentae a perpaucis emebantur. Quamquam multi credunt prohibitionem inutilem fuisse, certum tamen est potationem dimidio decrevisse usque ad annum 1940; plerique enim incolae sobrietate ad tempus saltem usi sunt. Jam vero ex prohibitione aliqua mala non praevisa evenerunt, vel haec: 1) prohibitio non obstitit quin multi potus alcoholicos cuperent et quaererent; 2) alcoholum, cerevisiam vinaque mercatores clam efficere perrexerunt, etiam ex vicinis plagis importabant; 3) quoniam haec omnia illicita erant, subintroductores et praedones et denique interfectores hoc commercium unice agebant; 4) cladestinae fabricae creabantur et alcoholi pretium magnopere auctum est; exinde incitamentum ad commercium illegitimum penes praedones et delinquentes; 5) hi autem sese consociarunt et factiones facinorosae passim oriebantur, vel ea quam famosus Alfredus Capone regebat; 6) duces maffiosi suique satellites adeo ditissimi facti sunt, ut politicos et custodes publicos pecunia subornari possent; ex quo fit ut etiam nunc corruptores et corrupti apud iudices interdum conducantur.

Multa igitur gravissima facinora eo tempore -sc. annis vicesimis- necnon praedationes et interfectiones a prohibitione et illegalibus mercatoribus directe aut oblique evenerunt. Alfredus Capone dicitur soborniis atque miniis per vicos Chicagenses negotium expandisse, etiam bella cum factionibus oppositis egisse; aliqui porro mercatores alcoholum industriale adulterabant et vendibant velut potabile, itaque multi potatores venenati facti sunt. Annis ad decem transactis, cives compererunt prohibitionem fuisse actionem politicam erratam, remediumque aegrotatione peius, potatores bibere perrexisse, potum alcoholicum maffias mercari, praedonibusque et interfectoribus has maffias in bellando inter sese usas esse; etenim quamvis gubernium foederale ingentes opes impendebat ut populus legi siccae oboediret, tamen quoniam maffiae quoque opes amplas haberent, nec corruptio imminuta est nec prohibitio revera viguit. Praeterea commercium alcoholi illegitimum atque clandestinum aerario fiscali nullum dabat vectigal; usque tandem anno 1933 prohibitio abrogata est et potus alcoholici in America Septentrionali, sub legalibus condicionibus, ubique venduntur.

Corollarium: Nunc quaerendum est utrum drogae stupefactivae eosdem effectus producant an peiores; qua ex prohibitione narcomercatores amplissimos proventus accipiunt, pecunia possunt officiales et custodes subornare atque sicariis in bellando inter sese utuntur; cur tandem Statuum Unitorum auctoritates hanc prohibitionem sustineant? quia sunt qui hoc commercio illegitimo proventum non mediocrem, immo amplissimum, accipiant; scitur enim narcomercatum esse nostris diebus unum e tribus magnis negotiis mundanis, una cum armorum commercio et pediludio; in his omnibus subornatio habet potestatem; tandem drogarum prohibitionem ad consumptionem vitandam non valere demonstratum est.

Scripsit Paulus Kangiser



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: